monumenta.ch > Plinius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 53
{XXIX} Ergo in coronamenta folio venere melotrum, spiraea, origanum, cneorum, quod casiam Hyginus vocat, et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apiastrum, melilotum, quod sertulam Campanam vocamus. est enim in Campania Italiae laudatissima, Graecis in Sunio, mox Chalcidica et Cretica, ubicumque vero asperis et silvestribus nata. coronas ex ea antiquitus factitatas indicio est nomen sertulae, quod occupavit. odor est croco vicinus et flox, ipsa cana; placet maxime foliis brevissimis atque pinguissimis.